- PUELLATORIAE Tibiae
- PUELLATORIAE Tibiaeapud Solin. c. 5. Thermitanis locis Insula est arundinum ferax, quae accommodatismae sunt in omnem sonum tibiarum: seu praecentorias facias ——— seu vascas —— seu puellatorias, quibus a sone clariore vocamen datur: sive gingrinas etc. inSchedis Palatinis, Puellariae sunt, quod rectius videtur. Coeteri tamen omnes puellaterias habent. Intelligit autem παρθενίους αὐλούς, qui clarissimi soni Aristoteles, l. 7. c. 1. Α᾿λλ᾿ ἐςτὶν ἠ φωνὴ ὀξυτέρα τȏυ θηλειῶν παίδων, ἢ τȏυ ἀῤῤένων καὶ ὁ παρθένιος αὐλὸς τοῦ παιδικοῦ ὀξύτερος. Ad quarum cantum puellae saltare solebant, sicut pueri, ad sonum τȏυ παιδικῶν, et viri, ad τȏυ ἀνδρείων. Vide Salmas. ad Solin. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.